Hymnus Latinus Europae

Est Europa nunc unita
et unita maneat;
una in diversitate
pacem mundi augeat.

Semper regant in Europa
fides et iustitia
et libertas populorum
in maiore patria.

Cives, floreat Europa,
opus magnum vocat vos.
Stellae signa sunt in caelo
aureae, quae iungant nos.

© Peter Roland, Peter Diem
curriculum vitae
p.roland@roland.at

musica scripta: Doblinger 44 781
(ISMN M-012-19562-7)

 

 

 

Litterae Praesidentis Unionis Europae
Herman Van Rompuy